STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput IX
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT IX
 DE APTATIONIBUS QUAE EPISCOPIS 
  EORUMQUE CONFERENTIIS COMPETUNT

386. Missalis Romani instauratio, ad normam decretorum Concilii Oecumenici Vaticani II aetate nostra effecta, assidue curavit ut fideles universi, in celebratione eucharistica, plenam illam, consciam atque actuosam participationem praestare possint, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur, et ad quam ipsi fideles, vi suae condicionis, ius habent et officium.143 147

Quo autem celebratio normis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, in hac Institutione et in Ordine Missae ulteriores quaedam aliquae accommodationes et aptationes proponuntur, quae iudicio vel Episcopi dioecesani vel Conferentiarum Episcoporum committuntur.

387. Episcopus dioecesanus, qui ut sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quodammodo derivatur et pendet,144 148 vitam liturgicam fovere, moderari eique invigilare debet in sua dioecesi. Ipsi, in hac Institutione, committitur concelebrationis disciplinam moderari (cf. n. 202), normas statuere circa munus inserviendi sacerdoti ad altare (cf. n. 107), circa sac-ram Communionem sub utraque specie distribuendam (cf. 284), circa domos ecclesiae exstruendas et ordinandas (cf. nn. 291-294). Sed ad ipsum primarie spectat spiritum sacrae Liturgiae in sacerdotibus, diaconis et fidelibus alere.

388. Aptationes, de quibus infra, quae ampliorem coordinationem expetunt, in Conferentia Episcoporum, ad normam iuris, sunt determinandae.

389. Conferentiis Ad Conferentias Episcoporum competit imprimis huius Missalis Romani editionem in probatis linguis vernaculis apparare atque approbare, ut, actis ab Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeatur.149

Missale Romanum sive in textu latino sive in versionibus vernaculis legitime approbatis integre eden-dum est.

390. Conferentiarum Episcoporum est aptationes definire, et actis a Sede Apostolica recognitis, in ipsum Missale introducere, quae in hac Institutione generali et in Ordine Missae indicantur, uti sunt:
 - fidelium gestus et corporis habitus (cf. supra, nn. 24, 43);
 - gestus venerationis erga altare et Evangeliarium (cf. supra, n. 274);
 - textus cantuum ad introitum, ad praeparationem donorum et ad communionem (cf. supra, nn. 48, 74, 87);
 - lectiones e Sacra Scriptura peculiaribus in adiunctis desumendae (cf. supra, n. 362);
 - forma pro pace tradenda (cf. supra, n. 82);
 - modus sacrae communionis recipiendae (cf. supra, nn. 160-161, 284);
 - materia altaris et sacrae supellectilis, praesertim sacrorum vasorum, necnon materia, forma et color vestium liturgicarum (cf. supra, nn. 301, 329, 332, 342, 345-346, 349).
Directoria vero aut Instructiones pastorales, quas Conferentiae Episcoporum utiles iudicaverint, praevia Apostolicae Sedis recognitione, in Missale Romanum, loco opportuno, induci poterunt.

391. Iisdem Conferentiis spectat versionibus textuum biblicorum qui in Missae celebratione adhibentur, peculiari cura attendere. Ex sacra Scriptura enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, ut ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt.145 150

Sermo adhibeatur qui captui fidelium respondeat et publicae proclamationis aptus sit, notis tamen servatis quae propriae sunt diversis modis loquendi in libris biblicis adhibitis.

392. Item Conferentiarum Episcoporum erit versionem aliorum textuum assiduo studio apparare, ut, etiam servata indole cuiusque linguae, sensus textus primigenii latini plene et fideliter reddatur. In hoc opere efficiendo, spectare expedit diversa litterarum genera quae in Missa adhibentur, uti sunt orationes praesidentiales, antiphonae, acclamationes, responsa, supplicationes litanicae, etc.

Prae oculis habeatur quod textuum versio non spectat imprimis ad meditationem, sed potius ad pro-clamationem vel cantum in actu celebrationis.

Sermo adhibeatur fidelibus regionis accommodatus, attamen nobilis ac litteraria qualitate praeditus, firma semper manente necessitate alicuius catechesis de sensu biblico et christiano nonnullorum ver-borum et sententiarum.

Praestat vero, in regionibus eandem linguam habentibus, pro textibus liturgicis, praesertim vero pro textibus biblicis et pro Ordine Missae eandem versionem, quantum fieri potest, haberi.146 151

393. Attento loco eminenti, quem in celebratione cantus obtinet, utpote liturgiae pars necessaria vel integralis,147 152 Conferentiarum Episcoporum est melodias aptas approbare, praesertim pro textibus Ordinarii Missae, pro populi responsionibus et acclamationibus, et pro peculiaribus ritibus per annum liturgicum occurrentibus.

Item iudicari quaenam formae musicales, melodiae, instrumenta musica in cultum divinum admittere liceat, quatenus usui sacro vere apta sint vel aptari possint.

394. Oportet ut quaevis dioecesis suum Calendarium et Proprium Missarum habeat.148 Conferentia vero Episcoporum, pro sua parte, conficiat calendarium proprium nationis, vel, una cum aliis Conferentiis, calendarium amplioris dicionis, ab Apostolica Sede approbandum.153

In hoc opere perficiendo, maxime servanda et tuenda est dies dominica, ut primordialis dies festus, exinde aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne praeponantur.149 154 Item curetur ne annus liturgicus ex decreto Concilii Vaticani II recognitus elementis secundariis obscuretur.

In calendario nationis conficiendo, dies indicentur Rogationum et Quattuor anni Temporum, et for-mae et textus ad illas celebrandas,150 155 aliaeque peculiares determinationes prae oculis habeantur.

Convenit ut, in edendo Missali, celebrationes quae toti nationi vel dicioni sunt propriae suo loco celebrationibus calendarii generalis inserantur, quae vero regioni vel dioecesi in Appendice particulari locum habeant.

395. Demum, si fidelium participatio et eorum spirituale bonum varietates et profundiores aptationes requirant, ut sacra celebratio ingenio et traditionibus diversarum gentium respondeat, Conferentiae Episcoporum illas Sedi Apostolicae, ad normam art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia proponere poterunt, de ipsius consensu introducendas, praesertim pro gentibus quibus Evangelium recentius nuntiatum est.151 156 Attente serventur peculiares normae quae per Instructionem "De Liturgia Ro-mana et inculturatione" traditae sunt.152 157

Ad modum autem in hac re procedendi, haec serventur:

Imprimis praevia propositio Sedi Apostolicae particulatim exponatur, ut, debita facultate concessa, ad singulas aptationes elaborandas procedatur.

His propositis a Sancta Sede rite approbatis, experimenta pro temporibus et locis statutis peragentur. Si casus fert, experimenti tempore expleto, Conferentia Episcoporum aptationum prosecutionem determinabit et rei maturam formulationem Apostolicae Sedis iudicio proponet.153 158

396. Antequam tamen ad novas aptationes, profundiores praesertim, deveniatur, sedulo curandum erit ut cleri et fidelium debita institutio sapienter ordinateque promoveatur, facultates iam praevisae ad effectum ducantur et normae pastorales, spiritui celebrationis respondentes, plene applicentur.

397. Principium quoque servetur, iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet.154 159

Ritus Romanus partem notabilem et praecellentem liturgici thesauri et patrimonii Ecclesiae catholicae constituit, cuius divitiae ad bonum universae Ecclesiae iuvant, ita ut earum amissio ei graviter noceret.

Ritus ille saeculorum decursu non solum usus liturgicos ex urbe Roma oriundos servavit sed etiam profundo, organico et harmonico modo alios quosdam in se integravit, qui e consuetudinibus et in-genio diversorum populorum variarumque Ecclesiarum particularium sive Occidentis sive Orientis derivabantur, indolem quandam supraregionalem sic acquirens. Nostris vero temporibus identitas et expressio unitaria huius Ritus invenitur in editionibus typicis librorum liturgicorum ex auctoritate Summi Pontificis promulgatis et in libris liturgicis illis respondentibus, a Conferentiis Episcoporum pro suis dicionibus probatis atque a Sede Apostolica recognitis.155 160

398. Norma a Concilio Vaticano II statuta, ut innovationes in instauratione liturgica ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant,156 161 ad ipsius quoque Ritus Romani inculturationem operandam applicari debet.157 162 Inculturatio insuper necessariam temporis copiam requirit ne festinatim et in-caute authentica traditio liturgica contaminetur.

Inculturationis denique inquisitio minime contendit ad novas familias rituales creandas, sed culturae datae exigentiis consulere eo tamen modo, ut aptationes inductae sive in Missali sive in aliis libris liturgicis compositae indoli propriae ritus Romani non sint noxiae.158 163

399. Itaque Missale Romanum, quamvis in linguarum diversitate atque in quadam consuetudinum varietate,159 164 in posterum servari debet veluti instrumentum et praeclarum signum integritatis et unitatis ritus Romani.160 165


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski