STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput VI
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT VI
DE IIS QUAE AD MISSAE CELEBRATIONEM REQUIRUNTUR

-----------------------
- I. DE PANE ET VINO AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM -
- II. DE SACRA SUPELLECTILE IN GENERE -
- III. DE SACRIS VASIS -
- IV. DE SACRIS VESTIBUS -
- V. DE ALIIS REBUS AD USUM ECCLESIAE DESTINATIS -
-------------------------


- I. DE PANE ET VINO AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM -

319. Exemplum Christi secuta, Ecclesia panem et vinum cum aqua ad celebrandum dominicum convivium semper adhibuit.

320. Panis ad Eucharistiam celebrandam debet esse mere triticeus, recenter confectus, et secundum antiquam Ecclesiae latinae traditionem, azymus.

321. Ratio signi postulat ut materia celebrationis eucharisticae revera ut cibus appareat. Expedit ergo ut panis eucharisticus, quamvis azymus et forma tradita confectus, tali modo efficiatur, ut sacerdos in Missa cum populo celebrata revera hostiam frangere possit in diversas partes, easque saltem aliquibus fidelibus distribuere. Parvae tamen hostiae minime excluduntur, quando numerus sacram Communionem sumentium aliaeque rationes pastorales id exigunt. Gestus autem fractionis panis, quo simpliciter Eucharistia designabatur tempore apostolico, apertius manifestabit vim et momentum signi unitatis omnium in uno pane, et caritatis ex eo quod unus panis inter fratres distribuitur.

322. Vinum pro celebratione eucharistica debet esse ex genimine vitis (cf. Lc 22, 18), naturale et merum, idest extraneis substantiis non admixtum.

323. Sedula cura caveatur ut panis et vinum ad Eucharistiam destinata perfecto statu conserventur; id est, caveatur ne vinum acescat, neve panis corrumpatur vel nimis durus fiat, ita ut difficulter frangi possit.

324. Si post consecrationem aut cum Communionem sumit, sacerdos animadvertat vinum non fuisse infusum, sed aquam, deposita aqua in aliquo vase, vinum cum aqua infundat in calicem, illud consecret, partem narrationis dicens quae ad consecrationem calicis pertinet, quin tamen teneatur iterum panem consecrare.


- II. DE SACRA SUPELLECTILE IN GENERE -

325. Sicut pro ecclesiis aedificandis, ita et pro sacra supellectile universa, Ecclesia genus artis cuiusque regionis admittit, et eas aptationes recipit, quae cum singularum gentium ingenio et traditionibus congruant, dummodo omnia usui ad quem ipsa sacra supellex destinatur apte respondeant.133 135

Etiam in hac parte sedulo curetur nobilis illa simplicitas, quae cum arte vera optime copulatur.

326. In seligendis materiis pro sacra supellectile, praeter eas quae usu traditae sunt, eae quoque ad-mitti possunt quae, iuxta mentem nostrae aetatis, nobiles aestimantur, durabiles sunt et usui sacro bene accommodantur. Qua de re iudex erit Conferentia Episcoporum pro singulis regionibus.


- III. DE SACRIS VASIS -

327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.

328. Vasa sacra ex metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem prucat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.

329. De iudicio Conferentiae Episcoporum, actis ab Apostolica Sede recognitis, vasa sacra confici possunt etiam aliis ex materiis solidis et, secundum communem aestimationem cuiusque regionis, nobilibus, ex. gr. ebure aut aliquibus lignis durioribus, dummodo usui sacro aptae sint. Hoc in casu, praeferantur semper materiae quae facile non frangantur neque corrumpantur. Quod valet pro omnibus vasis quae ad hostias recipiendas destinata sunt, uti patena, pyxis, theca, ostensorium et alia huiusmodi.

330. Quoad calices aliaque vasa, quae ad recipiendum Sanguinem Domini destinata sunt, cuppam habeant ex tali materia confectam, quae liquida non absorbeat. Pes vero ex aliis materiis solidis et dignis confici potest.

331. Ad hostias consecrandas patena amplior convenienter adhiberi potest, in qua ponatur panis tum pro sacerdote et diacono tum pro aliis ministris et fidelibus.

332. Ad formam vasorum sacrorum quod attinet, artificis est ea opportuniore modo conficere, qui moribus respondeat singularum regionum dummodo ad usum liturgicum, ad quem destinantur, sin-gula vasa sint apta, et clare distinguantur ab iis quae usui cotidiano destinantur.

333. Quoad vasorum sacrorum benedictionem, serventur ritus in libris liturgicis praescripti.134 136

334. Mos servetur exstruendi in sacristia sacrarium, in quod aqua ablutionis sacrorum vasorum et linteaminum fundatur (cf. n. 280).


- IV. DE SACRIS VESTIBUS -

335. In Ecclesia, quae est Corpus Christi, non omnia membra eodem munere funguntur. Haec diver-sitas munerum in Eucharistiae celebratione exterius manifestatur diversitate sacrarum vestium, quae proinde signum exstare debent muneris cuique ministro proprii. Eaedem tamen sacrae vestes ad decorem quoque ipsius actionis sacrae conferant oportet. Vestes quibus sacerdotes et diaconi, necnon ministri laici induuntur opportune benedicuntur antequam usui liturgico destinentur, iuxta ritum: in Rituali Romano descriptum.135 137

336. Vestis sacra omnibus ministris ordinatis et institutis cuiusvis gradus communis est alba, circa lumbos cingulo astringenda, nisi tali modo confecta sit, ut corpori adhaereat etiam sine cingulo. Antequam vero alba assumatur, si haec habitum communem circa collum non cooperit, amictus adhibeatur. Alba cum superpelliceo commutari nequit, ne quidem super vestem talarem, quando casula vel dalmatica, vel, iuxta normas sola stola sine casula vel dalmatica induenda est.

337. Sacerdotis celebrantis vestis propria, in Missa aliisque sacris actionibus quae cum Missa directo conectuntur, est casula seu planeta, nisi aliud caveatur, super albam et stolam induenda.

338. Diaconi vestis propria est dalmatica, super albam et stolam induenda; dalmatica tamen ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis omitti potest.

339. Acolythi, lectores, aliique ministri laici albam vel aliam vestem in singulis regionibus a Conferentia Episcoporum legitime probatam induere possunt.

340. Stola defertur a sacerdote circa collum et ante pectus pendens; a diacono vero ab umero sinistro per transversum super pectus ducitur ad partem dexteram corporis, ibique retinetur.

341. Pluviale, seu cappa pluvialis, assumitur a sacerdote in processionibus aliisque actionibus sacris, iuxta rubricas proprias singulorum rituum.

342. Ad formam sacrarum vestium quod attinet, Conferentiae Episcoporum possunt definire et pro-ponere Apostolicae Sedi aptationes, quae necessitatibus et moribus singularum regionum respondeant.136 138

343. Ad sacras vestes conficiendas, praeter traditas materias, fibrae naturales cuiusque loci propriae adhiberi possunt, necnon aliquae fibrae artificiales, quae respondeant dignitati actionis sacrae et personae. De qua re iudicabit Episcoporum Conferentia.137 139

344. Decet pulchritudinem et nobilitatem cuiusque vestis non ex abundantia ornamentorum quae superadduntur exquiri, sed e materia quae adhibeatur et a forma. Ornamenta autem figuras seu imagines vel symbola praebeant, quae usum sacrum indicent, remotis iis quae usum sacrum dedeceant.

345. Diversitas colorum in sacris vestibus eo contendit, ut hinc proprietas mysteriorum fidei celebrandorum, hinc sensus progredientis vitae christianae, decursu anni liturgici, efficacius etiam exterius exprimatur.

346. Ad colorem sacrarum vestium quod attinet, servetur usus traditus, nempe:
a) Color albus adhibetur in Officiis et Missis temporis paschalis et Nativitatis Domini; insuper in celebrationibus Domini, quae non sint de eius Passione, beatae Mariae Virginis, SS. Angelo-rum, Sanctorum non Martyrum, in sollemnitatibus Omnium Sanctorum (1 nov.) et S. Ioannis Baptistae (24 iunii), in festis S. Ioannis Evangelistae (27 dec.), Cathedrae S. Petri (22 febr.) et Conversionis S. Pauli (25 ian.).
b) Color ruber adhibetur in dominica Passionis et feria VI Hebdomadae sanctae, in dominica Pentecostes, in celebrationibus Passionis Domini, in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum et in celebrationibus Sanctorum Martyrum.
c) Color viridis adhibetur in Officiis et Missis temporis "per annum".
d) Color violaceus adhibetur tempore Adventus et Quadragesimae. Assumi potest etiam in Officiis et Missis defunctorum.
e) Color niger adhiberi potest, ubi mos est, in Missis defunctorum.
f) Color rosaceus adhiberi potest, ubi mos est, in dominicis Gaudéte (III Adventus) et Laetáre (IV in Quadragesima).
g) Diebus sollemnioribus adhiberi possunt sacrae vestes festivae seu nobiliores, etsi non sunt coloris diei.

347. Missae rituales dicuntur cum colore proprio vel albo vel festivo; Missae autem pro variis necessitatibus cum colore proprio diei vel temporis aut cum colore violaceo, si indolem paenitentialem manifestant, v. gr. nn. 31, 33, 38; Missae votivae cum colore convenienti Missae quae celebratur aut etiam cum colore proprio diei vel temporis.


- V. DE ALIIS REBUS AD USUM ECCLESIAE DESTINATIS -

348. Praeter vasa sacra aut vestes sacras, pro quibus aliqua peculiaris materia statuitur, alia supellex, quae aut ipsi usui liturgico destinatur138 140 aut quolibet alio modo in ecclesiam admittitur, digna sit atque respondens fini cui unaquaeque res destinatur.

349. Peculiari modo curandum est ut libri liturgici, Evangeliarium et Lectionarium praesertim, quae ad Verbi Dei proclamationem destinantur et proinde peculiari veneratione gaudent, sint revera in actione liturgica rerum supernarum signa et symbola, et proinde vere digni, decori et pulchri.

350. Insuper omni cura attendendum est ad ea quae directe cum altari et celebratione eucharistica conectuntur, uti sunt, ex. gr. crux altaris et crux quae in processione defertur.

351. Sedulo contendatur ut etiam in rebus minoris momenti artis postulata opportune serventur, et nobilis semper simplicitas cum munditie societur.


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski