STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput V
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT V
DE ECCLESIARUM DISPOSITIONE ET ORNATU
 AD EUCHARISTIAM CELEBRANDAM

-----------------------
- I. PRINCIPIA GENERALIA -
- II. DE PRESBYTERII ORDINATIONE AD SACRAM SYNAXIM -
- III. DE ECCLESIAE ORDINATIONE DE LOCIS FIDELIUM -
---------------------

 

- I. PRINCIPIA GENERALIA -

288. Ad Eucharistiam celebrandam, populus Dei plerumque in ecclesiam congregatur vel, ea deficiente aut insufficiente, in alium locum honestum qui tamen sit tanto mysterio dignus. Ecclesiae igitur, aliave loca, ad sacram actionem exsequendam et ad fidelium actuosam participationem obtinendam apta sint. Aedes sacrae insuper et res ad cultum divinum pertinentes vere sint dignae, pulchrae, atque rerum supernarum signa et symbola.106 108

289. Proinde, Ecclesia nobile subsidium artium continenter quaerit, et omnium gentium atque regionum artis significationes admittit.107 109 Immo, sicut studet artis opera atque thesauros a saeculis anteactis tradita servare108 110 et, quatenus opus est, novis necessitatibus aptare, nova cuiusque aetatis indoli consona promovere contendit.109 111

Quapropter in instituendis artificibus necnon in seligendis operibus in ecclesiam admittendis, vera artis praestantia exquiratur, quae fidem et pietatem alat et cum veritate significationis et finis cui destinatur congruat.110 112

290. Ecclesiae omnes dedicentur vel saltem benedicantur. Cathedrales tamen et paroeciales ecclesiae solemni ritu dedicentur.

291. Ad sacras aedes recte exstruendas, reficiendas atque disponendas, omnes quorum interest Commissionem dioecesanam de sacra Liturgia et de Arte sacra consulant. Episcopus autem dioecesanus eiusdem Commissionis consilio et adiutorio utatur, quando agitur de normis in hac re tradendis, aut de novarum aedium adumbrationibus approbandis aut de quibusdam quaestionibus nonnullius momenti diiudicandis.111 113

292. Ornatus ecclesiae ad nobilem ipsius simplicitatem conferat, potius quam ad pompam. In elementis autem seligendis quae ad ornatum pertinent, rerum veritas curetur, atque eo contendatur, ut ad fidelium institutionem conferat et ad dignitatem totius loci sacri.

293. Apta ecclesiae eiusque adiunctorum dispositio, quae necessitatibus nostrae aetatis opportune respondeat, requirit ut non ea solummodo curentur quae ad sacras actiones celebrandas directius pertineant, sed ut ea quoque praevideantur, quae ad fidelium convenientem commoditatem tendunt, quaeque in locis ubi populus congregatur habitualiter praevideri solent.

294. Populus Dei, qui ad Missam congregatur, cohaerentem et hierarchicam habet ordinationem, quae diversis ministeriis diversaque actione pro singulis celebrationis partibus exprimitur. Generalis itaque dispositio aedis sacrae ea sit oportet quae coetus congregati imaginem quodammodo prae se ferat, atque congruam omnium ordinationem permittat necnon rectam muneris exsecutionem uniuscuiusque foveat.

Fideles atque schola cantorum locum obtinebunt, qui ipsorum actuosam participationem faciliorem reddat.112 114

Sacerdos celebrans, diaconus et alii ministri locum capient in presbyterio. Ibidem parentur sedes concelebrantium; si vero eorum numerus magnus sit, sedes in alia ecclesiae parte, sed prope altare, disponantur.

Haec omnia, quamvis hierarchicam dispositionem et munerum diversitatem exprimere debeant, intimam tamen et cohaerentem unitatem efficiant, qua unitas totius plebis sanctae clare eluceat. Natura vero et pulchritudo loci universaeque supellectilis pietatem foveant et sanctitatem mysteriorum quae celebrantur ostendant.


- II. DE PRESBYTERII ORDINATIONE AD SACRAM SYNAXIM -

295. Presbyterium locus est ubi altare exstat, verbum Dei proclamatur, et sacerdos, diaconus, et alii ministri munus suum exercent. Ab aula ecclesiae opportune distinguatur aut per aliquam elevationem, aut per peculiarem structuram et ornatum. Talis autem amplitudinis sit, ut Eucharistiae celebratio commode peragi et conspici possit.113 115

DE ALTARI EIUSQUE ORNATU

296. Altare, in quo sacrificium crucis sub signis sacramentalibus praesens efficitur, est etiam mensa Domini, ad quam participandam in Missa populus Dei convocatur; atque centrum gratiarum actionis, quae per Eucharistiam perficitur.

297. Celebratio Eucharistiae, in loco sacro, peragenda est super altare; extra locum sacrum vero, etiam super mensam convenientem, peragi potest, retentis semper tobalea et corporali, cruce et candelabris.

298. Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse, quod Christum Iesum, Lapidem vivum (1 Petr 2, 4; cf. Eph 2, 20), clarius et permanenter significat; ceteris vero locis, sacris celebrationibus dicatis, altare potest esse mobile.

Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero si transferri possit.

299. Altare maius exstruatur a pariete seiunctum, ut facile circumiri et in eo celebratio versus populum peragi possit, quod expedit ubicumque possibile sit. Altare eum autem occupet locum, ut revera centrum sit ad quod totius congregationis fidelium attentio sponte convertatur.114 116 De more sit fixum et dedicatum.

300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici.

301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex lapide naturali. Attamen etiam alia materia digna, solida et affabre effecta, de iudicio Conferentiae Episcoporum, adhiberi potest. Stipites vero aut basis ad mensam sustentandam ex qualibet materia, dummodo sit digna et solida, confici possunt.

Altare mobile ex quibuslibet materiis nobilibus et solidis atque usui liturgico, iuxta diversarum regionum traditiones et mores, convenientibus, exstrui potest.

302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur. Caveatur tamen ut de huiusmodi reliquiarum veritate certo constet.

303. In novis ecclesiis exstruendis praestat unum altare erigi, quod in fidelium coetu unum Christum unamque Ecclesiae Eucharistiam significet.

In ecclesiis vero iam exstructis, quando altare antiquum ita situm est, ut difficilem reddat participationem populi nec transferri possit sine detrimento valoris artis, aliud altare fixum, arte confectum et rite dedicatum, exstruatur; et tantum super illud sacrae celebrationes peragantur. Ne fidelium attentio a novo altari distrahatur, altare antiquum ne sit peculiari modo ornatum.

304. Ob reverentiam erga celebrationem memorialis Domini et erga convivium in quo Corpus et Sanguis Domini praebentur, super altare ubi celebratur saltem una tobalea albi coloris ponatur, quae ad formam, mensuram et ornatum quod attinet cum ipsius altaris structura conveniat.

305. In altaris ornatu moderatio servetur.

Tempore Adventus altare floribus ornetur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat. Tempore Quadragesimae altare floribus ornari prohibetur. Excipiuntur tamen dominica Laetare (IV Quadragesimae), sollemnitates et festa.

Florum ornatus semper sit temperatus, et potius quam supra mensam altaris, circa illud disponatur.

306. Super enim mensam altaris ea tantummodo quae ad Missae celebrationem requiruntur deponi possunt, scilicet, Evangeliarium ab initio celebrationis usque ad Evangelii proclamationem; a praesentatione vero donorum usque ad purificationem vasorum calix cum patena, pyxis, si necesse est, tandem corporale, purificatorium, et missale.

Disponantur insuper modo discreto quae forte ad amplificationem vocis sacerdotis necessaria sunt.

307. Candelabra, quae pro singulis actionibus liturgicis, venerationis et festivae celebrationis causa, requiruntur (cf. n. 117), aut super altare, aut circa ipsum, attenta structura tum altaris tum presbyterii, opportune collocentur, ita ut totum concinne componatur, neque fideles impediantur ab iis facile conspiciendis, quae super altare aguntur vel deponuntur.

308. Item super altare vel prope ipsum crux, cum effigie Christi crucifixi, habeatur, quae a populo congregato bene conspiciatur. Expedit ut huiusmodi crux, ad salutiferam Domini passionem in mentem fidelium revocandam, etiam extra celebrationes liturgicas prope altare permaneat.

DE AMBONE

309. Dignitas verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur, et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte convertatur.115 117

Convenit ut generatim locus huiusmodi sit ambo stabilis et non simplex pluteus mobilis. Ambo, pro cuiusque ecclesiae structura, ita dispositus esse debet, ut ministri ordinati et lectores a fidelibus bene conspici et audiri possint.

Ex ambone unice proferuntur lectiones, psalmus responsorius atque praeconium paschale; item proferri possunt homilia et intentiones orationis universalis seu orationis fidelium. Ambonis dignitas exigit ut ad eum solus minister verbi ascendat.

Convenit ut novus ambo benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.116 118

DE SEDE PRO SACERDOTE CELEBRANTE ALIISQUE SEDIBUS

310. Sedes sacerdotis celebrantis debet munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare. Proinde locus eius magis congruus est versus ad populum in vertice presbyterii, nisi aedis structura vel alia adiuncta id impediant, ex. gr. si propter nimiam distantiam communicatio inter sacerdotem et coetum congregatum difficilis evadat, aut si tabernaculum locum habeat in media parte retro altare. Omnis autem species throni vitetur.117 119 Convenit ut sedes benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.118 120

Item in presbyterio sedes disponantur pro sacerdotibus concelebrantibus necnon pro presbyteris, qui veste chorali induti, celebrationi intersunt, quin concelebrent.

Sedes diaconi prope sedem celebrantis ponatur. Pro aliis ministris sedes ita collocentur, ut clare distinguantur a sedibus cleri et ipsi munus sibi concreditum facile implere possint.119 121


- III. DE ECCLESIAE ORDINATIONE DE LOCIS FIDELIUM -

311. Loca fidelium congrua cura disponantur, ut ipsi oculis et animo sacras celebrationes debite participare possint. Expedit ut de more scamna seu sedilia ad eorum usum ponantur. Consuetudo tamen personis quibusdam privatis sedes reservandi reprobanda est.120 122 Scamna autem seu sedilia, praesertim in ecclesiis noviter exstructis, ita disponantur, ut fideles corporis habitus a diversis celebrationis partibus requisitos facile sumere possint et expedite ad sacram Communionem recipiendam accedere valeant.

Caveatur ut fideles sive sacerdotem sive diaconum et lectores non tantum videre, sed etiam, hodiernis instrumentis technicis adhibitis, commode audire valeant.

DE LOCO SCHOLAE CANTORUM ET INSTRUMENTORUM MUSICORUM

312. Schola cantorum, attenta cuiusque ecclesiae dispositione, ita collocetur, ut clare appareat eius natura, eam nempe fidelium communitatis congregatae partem esse, et peculiare munus agere; eiusdem muneris exsecutio facilior evadat; singulis scholae sodalibus plena in Missa participatio, idest participatio sacramentalis, commode permittatur.121 123

313. Organum aliaque instrumenta musica legitime probata apto loco collocentur, ut tum scholae tum populo cantanti subsidio esse possint, atque, si sola pulsentur, commode ab omnibus audiri queant. Convenit ut organum benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.122 124

Tempore Adventus organum aliaque musica instrumenta adhibeantur ea moderatione, quae indoli huius temporis conveniat, quin tamen plenam laetitiam Nativitatis Domini praeveniat.

Tempore Quadragesimae sonus organi aliorumque instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Laetáre (IV Quadragesimae), sollemnitates et festa.

DE LOCO ASSERVATIONIS SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE

314. Pro cuiusque ecclesiae structura et iuxta legitimas locorum consuetudines, Ss.mum Sacramentum asservetur in tabernaculo in parte ecclesiae pernobili, insigni, conspicua, decore ornata, et ad orationem apta.123 125

Tabernaculum de more unicum sit, inamovibile, materia solida atque inviolabili non transparenti confectum, et ita clausum ut quam maxime periculum profanationis vitetur.124 126 Convenit insuper ut benedicatur, antequam usui liturgico destinetur, iuxta ritum in Rituali Romano descriptum.125 127

315. Ratione signi magis congruit ut in altari in quo Missa celebratur non sit tabernaculum in quo Ss.ma Eucharistia asservatur.126 128

Praestat proinde tabernaculum collocari, de iudicio Episcopi dioecesani:
a) aut in presbyterio, extra altare celebrationis, forma et loco magis convenientibus, non excluso vetere altari quod ad celebrationem amplius non adhibetur (n. 306).
b) aut etiam in aliquo sacello ad privatam fidelium adorationem et precationem idoneo,127 129 quod sit cum ecclesia organice coniunctum et christifidelibus conspicuum.
316. Secundum traditam consuetudinem, iuxta tabernaculum peculiaris perenniter luceat lampas, oleo vel cera nutrienda, qua indicetur et honoretur Christi praesentia.128 130

317. Minime obliviscantur etiam cetera omnia quae de asservatione Ss.mae Eucharistiae, ad normam iuris praescribuntur.129 131

DE IMAGINIBUS SACRIS

318. Ecclesia in terrena Liturgia caelestem illam praegustando participat, quae in sancta civitate Ierusalem, ad quam peregrina tendat, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et memoriam Sanctorum venerando partem aliquam et societatem cum iis sperat se habituram.130 132

Itaque Domini, beatae Mariae Virginis et Sanctorum imagines, iuxta antiquissimam Ecclesiae traditionem, in aedibus sacris fidelium venerationi exhibeantur,131 133 et in aede sacra ita disponantur ut fideles manuducant ad mysteria fidei quae ibi celebrantur. Ideoque caveatur ne eorum numerus indiscrete augeatur, hinc ut earum dispositio debito ordine fiat, ne fidelium attentionem ab ipsa celebratione avocent.132 134 Unius autem eiusdemque Sancti plus quam una imago de more ne habeatur. Generatim in ornamento et dispositione ecclesiae ad imagines quod attinet, pietati totius communitatis prospiciatur atque pulchritudini et dignitati imaginum.


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski