STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput I
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT I
DE CELEBRATIONIS EUCHARISTICAE MOMENTO ET DIGNITATE


16. Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice ordinati, centrum est totius vitae christianae pro Ecclesia tum universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.22 In ea enim culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat, et cultus quem homines exhibent Patri, eum per Christum Dei Filium in Spiritu Sancto adorantes.23 In ea insuper mysteria redemptionis ita per anni circulum recoluntur, ut quodammodo praesentia reddantur.24 Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae vitae cum ea cohaerent, ex ea profluunt et ad eam ordinantur.25

17. Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae ita ordinetur, ut sacri ministri atque fideles, illam pro sua condicione participantes, eos fructus plenius exinde capiant,26 ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut memoriale passionis et resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae concredidit.27

18. Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque coetus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam illam, actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, et ad quam populus christianus vi baptismatis ius habet et officium.28

19. Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem celebrationis naturam aper-tius manifestant,29 aliquando non possint haberi, eucharistica celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet et semper agit pro salute populi.

Ipsi ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro posse, celebret.30

20. Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur,31 maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita seligi et ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis, actuosam et plenam partici-pationem intensius foveant et fidelium utilitati spirituali aptius respondeant.

21. Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat, quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat, quibus singulae celebrationis formae disponantur.32

22. Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia particulari.

Episcopus enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius vitae liturgicae.33

In celebrationibus quae, ipso praesidente, aguntur, praesertim vero in celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur, presbyterio, diaconis et populo participantibus, mysterium Ecclesiae manifestatur. Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae dioecesi.

Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur. Eundem in finem invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis pulchritudo quamplurimum conferat.

23. Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, eiusque effi-cacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.

24. Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes, quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen meminerit sacerdos se servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae celebratione addere, demere vel aut mutare non licere.34

25. Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo dioecesano aut Conferentiae Episcoporum35 (cf. infra nn. 387, 388-393).

26. Quod autem ad varietates et adaptationes profundiores attinet, quae ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia pro necessitate introducendas, ea serventur quae in Instructione "De Liturgia Romana et inculturatione"36 et infra (nn. 395-399) exponuntur.


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski