STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput III
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT III
DE OFFICIIS ET MINISTERIIS IN MISSA

---------------------
- I. DE OFFICIIS ORDINIS SACRI -
- II. DE MUNERIBUS POPULI DIE -
- III. DE MINISTERIIS PECULIARIBUS -
- IV. DE DISTRIBUTIONE MUNERUM ET DE PRAEPARATIONE CELEBRATIONIS -
----------------------

 

91. Celebratio eucharistica est actio Christi et Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopo adunata et ordinata. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinet illud-que manifestat et afficit; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, mu-nerum, et actualis participationis attingit.75 Hoc modo populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis", suam cohaerentem et hierarchicam ordinationem manifestat.76 Omnes ergo sive ministri ordinati sive christifideles laici, munere vel officio suo fungentes, solum et totum id agant, quod ad ipsos pertinet.77


- I. DE OFFICIIS ORDINIS SACRI -

92. Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive per seipsum, sive per presby-teros adiutores ipsius.78

Cum Episcopus Missae interest, ubi populus est congregatus, maxime decet ipsum Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut concelebrantes, sibi in actione sacra consociare. Quod fit non ad sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce mysterium Ecclesiae, quae est unitatis sacramentum.79

Si vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum attribuit, tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali super albam indutus, liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae benedictionem impertit.80

93. Etiam presbyter, qui in Ecclesia sacra Ordinis potestate pollet sacrificium in persona Christi of-ferendi,81 exinde populo fideli congregato praeest, eius orationi praesidet, illi nuntium salutis proclamat, populum sibi sociat in offerendo sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo Patri, fratribus suis panem vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat. Cum igitur Eucharistiam celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et humilitate servire, et in modo se gerendi et verba divina proferendi praesentiam vivam Christi fidelibus insinuare.

94. Post presbyterum, vi sacrae ordinationis acceptae, diaconus primum locum obtinet inter eos qui in celebratione eucharistica ministrant. Sacer enim diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum aetate in Ecclesia in magno honore habitus est.82 In Missa diaconus proprias habet partes in Evangelio nuntiando et quandoque verbo Dei praedicando, in orationis universalis intentiones enuntiando, in ministrando sacerdoti, in altare apparando et sacrificii celebrationi inserviendo, in Eucharistia fidelibus distribuenda, praecipue sub specie vini, et in gestibus et corporis habitibus populi aliquando innuendis.


- II. DE MUNERIBUS POPULI DIE -

95. In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum acquisitionis et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerant et seipsos offerre discant.83 Curent autem id manifestare per profundum sensum religiosum et per caritatem erga fratres, qui eandem celebrationem participant.

Vitent proinde omnes species vel singulariae vitae vel divisionis, prae oculis habentes se unicum Patrem habere in caelis, omnesque propterea esse inter se fratres.

96. Unum autem corpus efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in orationibus et in cantu partem habendo, sive praesertim in communi oblatione sacrificii et in communi participatione mensae Domini. Haec unitas pulchre apparet ex gestibus et corporis habitibus a fidelibus communiter servatis.

97. Ne renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties rogantur, ut aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione praestent.


- III. DE MINISTERIIS PECULIARIBUS -

De ministerio acolythi et lectoris institutorum

98. Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare et, si necesse est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius, fidelibus distribuere.84

In ministerio altaris, acolythus partes proprias habet (cf. nn. 187-193) quas ipse exercere debet.

99. Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, Evangelio excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis proponere et, deficiente psalmista, psalmum inter lectiones proferre.

In celebratione eucharistica lector proprium munus habet (cf. nn. 194-198), quod ipse per se exercere debet, quamvis adsint ministri ordinati.

De ceteris muneribus

100. Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi destinari possunt ministri laici qui crucem, cereos, thuribulum, panem, vinum, aquam, deferunt, vel etiam ad sacram Communionem distribuendam deputantur ut ministri extraordinarii.85

101. Deficiente lectore instituto, alii laici deputentur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, qui revera apti sint huic muneri adimplendo et sedulo praeparati, ut fideles ex auditione lectionum divinarum suavem et vivum sacrae Scripturae affectum86 in corde concipiant.

102. Psalmistae est psalmum vel aliud canticum biblicum, quod inter lectiones invenitur, proferre. Ad suum munus recte implendum necesse est, ut psalmista et arte psallendi et facultate recte pronuntiandi et dicendi polleat.

103. Inter fideles suum munus liturgicum exercet schola cantorum vel chorus, cuius est de partibus sibi propriis, iuxta diversa genera cantuum, debite exsequendis, curare, et actuosam fidelium participationem in cantu fovere.87 Quae de schola cantorum dicuntur, valent, servatis servandis, pro aliis etiam musicis, praesertim vero pro organista.

104. Decet adesse cantorem vel magistrum chori ad cantum populi dirigendum et sustentandum. Immo, cum deficit schola, cantori competit diversos cantus moderari, populo pro sua parte participante.88

105. Munus liturgicum exercent etiam:
a) Sacrista, qui libros liturgicos, paramenta et alia, quae in celebratione Missae sunt necessaria, diligenter disponat disponit.
b) Commentator, qui explicationes et admonitiones pro opportunitate breviter proponit fideli-bus, ut in celebrationem introducantur et ad eius intellegentiam melius disponantur. Oportet monitio-nes commentatoris sint adamussim praeparatae et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo, commentator stat loco apto coram fidelibus, non vero in ambone.
c) Qui collectas in ecclesia faciunt.
d) Ii qui, aliquibus in regionibus, fideles ad portas ecclesiae recipiunt eosque in locis ipsis convenientibus disponunt, et eorum processiones ordinant.

106. Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus et maioribus, habeatur aliquis competens minister seu caeremoniarum magister, qui curet de actionibus sacris congrue disponendis et cum decore, or-dine et pietate per ministros sacros et fideles laicos exercendis.

107. Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi, et de quibus superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis a parocho vel rectore ecclesiae selectis,89 committi possunt liturgica benedictione vel temporanea deputatione. Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur dispositiones ab Episcopo datae pro sua dioecesi.


- IV. DE DISTRIBUTIONE MUNERUM ET DE PRAEPARATIONE CELEBRATIONIS -

108. Unus idemque sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius partibus exercere debet, iis exceptis quae propria sunt Missae cui Episcopus interest (cf. supra n. 92).

109. Si plures adsunt qui idem ministerium exercere possunt, nihil vetat, quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii inter se distribuant et peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest pro partibus in cantu proferendis, et alius pro ministerio altaris; si plures lectiones habentur, inter plures lectores eas distribuere iuvat, et sic de ceteris. Minime vero congruit ut plures unicum elemen-tum celebrationis inter se dividant: ex. gr. eadem lectio a duobus, unus post alium, lecta, nisi agatur de Passione Domini.

110. Si in Missa cum populo unus tantum minister adest, ipse diversa munera exerceat.

111. Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi et diligenti animo iuxta libros liturgicos 89 fiat inter omnes quorum interest sive quoad ritus, sive quoad rem pastoralem et musicam, rectore ecclesiae moderante et auditis quoque fidelibus pro iis quae ad ipsos directe pertinent. Sacerdoti vero, qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi de his quae ipsi competunt.90


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski