STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput VII
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT VII
DE MISSA EIUSQUE PARTIBUS ELEGENDIS

----------------
- I. DE MISSA ELIGENDA -
- II. DE MISSAE PARTIBUS ELIGENDIS -
-------------------


352. Efficacitas pastoralis celebrationis profecto augebitur, si textus lectionum, orationum et cantuum necessitatibus et praeparationi animi et ingenio participantium apte, quantum fieri potest, respondebunt. Quod obtinetur congrue adhibita multiplici facultate electionis, quae infra describitur.

Sacerdos proinde, in ordinanda Missa, ad commune bonum spirituale populi Dei, potius quam ad suam propensionem attendet. Memor sit insuper huiusmodi electionem partium concordi ratione esse faciendam cum iis qui partem aliquam in celebratione exercent, fidelibus minime exclusis, in iis quae ad ipsos magis directo spectant.

Cum vero multiplex afferatur facultas seligendi diversas Missae partes, necesse est ut ante celebra-tionem diaconus, lectores, psalmista, cantor, commentator, schola, unusquisque pro sua parte, probe sciant quinam textus ad se spectans adhibeatur, nihilque ex tempore quodammodo eveniat. Harmonica enim ordinatio et exsecutio rituum multum confert ad componendos fidelium animos ad Eucharistiam participandam.


- I. DE MISSA ELIGENDA -

353. In sollemnitatibus sacerdos sequi tenetur calendarium ecclesiae in qua celebrat.

354. In dominicis, in feriis Adventus, Nativitatis, Quadragesimae et Paschae, in festis et memoriis obligatoriis:
a) si Missa celebratur cum populo, sacerdos sequatur calendarium ecclesiae in qua celebrat;
b) si Missa celebratur sine populo, sacerdos eligere potest aut calendarium ecclesiae aut calendarium proprium.

355. In memoriis ad libitum:
c) In feriis Adventus a die 17 ad 24 decembris, diebus infra octavam Nativitatis et in feriis Quadragesimae, exceptis feriis IV Cinerum et Hebdomadae sanctae, dicitur Missa de die liturgico occurrente; de memoria autem in calendario generali eo die forte inscripta sumi potest collecta, dummodo non occurrat feria IV Cinerum aut feria Hebdomadae sanctae. In feriis temporis paschalis memoriae Sanctorum rite ex integro peragi potest.
d) In feriis Adventus ante diem 17 decembris, in feriis temporis Nativitatis a die 2 ianuarii et in feriis temporis paschalis, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de Sancto, vel de uno e Sanctis quorum fiat memoria, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto.
e) In feriis per annum, eligi potest aut Missa de feria, aut Missa de memoria ad libitum forte occurrente, aut Missa de aliquo Sancto eo die in Martyrologio inscripto, aut Missa pro variis necessita-tibus vel votivam.
 Si celebrat cum populo, sacerdos curabit ne frequentius et sine sufficienti causa lectiones omittat singulis diebus in Lectionario pro feriis assignatas: Ecclesia enim cupit ut ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus.139 141

Ob eandem causam moderate sumet Missas defunctorum: quaelibet enim Missa tam pro vivis quam pro defunctis offertur, et in Prece eucharistica memoria defunctorum habetur.

Ubi autem fidelibus cordi sunt memoriae ad libitum beatae Mariae Virginis vel Sanctorum, satisfiat legitimae eorum pietati.

Cum vero facultas datur eligendi inter memoriam calendario generali inscriptam et memoriam calendario dioecesano aut religioso insertam, praeoptetur, ceteris paribus et iuxta traditionem, memoria particularis.


- II. DE MISSAE PARTIBUS ELIGENDIS -

356. In seligendis textibus diversarum partium Missae tum de Tempore tum de Sanctis, serventur normae quae sequuntur.

De lectionibus

357. Dominicis et sollemnitatibus assignantur tres lectiones, scilicet Prophetae, Apostoli et Evangelii, quibus populus christianus ad continuitatem operis salutis, secundum mirabile propositum divinum, educatur. Hae lectiones stricte adhibeantur. Tempore paschali, iuxta Ecclesiae traditionem, loco Vet-eris Testamenti, lectio ex Actibus Apostolorum sumitur

Festis vero duae lectiones assignantur. Si tamen festum iuxta normas ad gradum sollemnitatis elevatur, additur tertia lectio, quae e Communi desumitur.

In memoriis Sanctorum, nisi habeantur propriae, leguntur de more lectiones feriae assignatae. In quibusdam casibus proponuntur lectiones appropriatae, quae scilicet peculiarem aspectum vitae spiri-tualis aut actuositatis Sancti in luce ponunt. Usus harum lectionum non est urgendus, nisi ratio pas-toralis revera id suadeat.

358. In Lectionario pro feriis, lectiones proponuntur pro singulis diebus cuiusque hebdomadae per universum cursum anni: proinde hae lectiones plerumque sumentur, diebus quibus sunt assignatae, nisi occurrat sollemnitas vel festum, vel memoria lectiones appropriatae Novi Testamenti habens, in quibus scilicet mentio fiat de Sancto celebrato.

Si tamen aliquando lectio continua in hebdomada intermittitur ob aliquam sollemnitatatem, aliquod festum vel aliquam peculiarem celebrationem, sacerdoti licebit, prae oculis habita ordinatione lec-tionum totius hebdomadae, aut partes omittendas una cum aliis componere aut statuere quinam tex-tus aliis praeferendi sint.

In Missis pro peculiaribus coetibus, sacerdoti licebit textus peculiari celebrationi aptiores eligere, dummodo ex approbati Lectionarii textibus seligantur.

359. Peculiaris insuper selectio textuum sacrae Scripturae datur in Lectionario pro Missis ritualibus, in quas aliqua Sacramenta vel Sacramentalia inseruntur, aut pro Missis, quae pro quibusdam necessi-tatibus celebrantur.

Huiusmodi Lectionaria ideo statuta sunt, ut per aptiorem verbi Dei auditionem fideles ad mysterium quod participant plenius percipiendum ducantur, et ad incensiorem amorem verbi Dei instituantur.

Textus proinde, qui in celebratione proferuntur, determinandi sunt prae oculis habitis tum congrua ratione pastorali tum eligendi facultate in hac re facta.

360. Datur quandoque forma longior et forma brevior eiusdem textus. In eligendo inter has duas formas criterium pastorale prae oculis habeatur. Tunc attendatur oportet ad facultatem fidelium aus-cultandi cum fructu lectionem magis vel minus longam; ad eorum facultatem audiendi textum magis completum, per homiliam explicandum. 142

361. Quando autem facultas tribuitur seligendi inter unum vel alterum textum iam definitum, vel ad libitum propositum, attendendum erit ad utilitatem participantium, prout nempe agitur de adhibendo textu, qui facilior est vel magis conveniens coetui congregato, vel de textu iterando vel reponendo, qui alicui celebrationi tamquam proprius assignatur, alteri vero tamquam ad libitum adhibendus, quoties utilitas pastoralis id suadeat. 143

Quod evenire potest aut quando idem textus diebus proximioribus iterum legi debeat ex. gr. die do-minica et in feria subsequenti aut quando timeatur ne textus aliquis quasdam gignat difficultates in aliquo christifidelium coetu. Caveatur tamen ne, in seligendis textibus Scripturae Sacrae, partes eius permanenter excludantur.

362. Praeter facultates eligendi quosdam textus aptiores, de quibus supra, facultas fit Conferentiis Episcoporum, in peculiaribus adiunctis, aliquas aptationes indicandi ad lectiones quod attinet, ea tamen lege, ut textus seligantur e Lectionario rite approbato.

De orationibus

363. In qualibet Missa, nisi aliter notetur, dicuntur orationes ipsi Missae propriae.

In memoriis Sanctorum, dicitur collecta propria vel, si deest, de Communi congruenti; orationes vero super oblata et post Communionem, nisi sint propriae, sumi possunt aut e Communi aut e feriis tem-poris currentis.

In feriis autem per annum, praeter orationes dominicae praecedentis, sumi possunt vel orationes alius dominicae per annum, vel una ex orationibus pro variis necessitatibus, quae in Missali recensentur. Semper tamen licebit ex iisdem Missis etiam solam collectam adhibere.

Hoc modo ditior copia praebetur textuum, quibus precatio fidelium abundantius nutritur.

In potioribus tamen anni temporibus, haec accommodatio iam fit per orationes iisdem temporibus proprias, in Missali, pro singulis feriis, exstantes.

De Prece eucharistica

364. Plurimae praefationes, quibus Missale Romanum ditatur, eo spectant ut argumenta gratiarum actionis in Prece eucharistica plenius eniteant, et variae rationes mysterii salutis pleniore luce proponantur.

365. Electio inter Preces eucharisticas, quae in Ordine Missae inveniuntur, his normis opportune regitur:
f) Prex eucharistica prima, seu Canon Romanus, qui semper adhiberi potest, opportunius pro-fertur diebus quibus assignantur Communicántes propria, aut in Missis quae Hanc ígitur propriis di-tantur, necnon in celebrationibus Apostolorum et Sanctorum, quorum mentio fit in ipsa Prece; item-que diebus dominicis, nisi, ob rationes pastorales, praeferatur Prex eucharistica tertia.
g) Prex eucharistica secunda, ob peculiares ipsius notas, opportunius sumitur diebus infra heb-domadam, vel in peculiaribus rerum adiunctis. Quamvis Praefatione propria instructa sit, adhiberi potest etiam cum aliis praefationibus; cum iis praesertim quae mysterium salutis compendiose reprae-sentant, v. gr. cum praefationibus communibus. Quando Missa pro aliquo defuncto celebratur, adhiberi potest peculiaris formula, suo loco, nempe ante Memento etiam proposita.
h) Prex eucharistica tertia cum qualibet Praefatione dici potest. Eius usus praeferatur diebus dominicis et festis. Si autem haec Prex in Missis defunctorum adhibeatur, usurpari potest peculiaris formula pro defuncto, suo loco inserenda, nempe post verba: Omnes fílios tuos ubíque dispérsos, tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.
i) Prex eucharistica quarta Praefationem immutabilem habet et summarium plenius historiae salutis praebet. Adhiberi potest quando Missa Praefatione propria caret, et in dominicis "per annum". In hanc Precem, ratione structurae, inseri nequit peculiaris formula pro defuncto.

De cantibus

366. Cantibus in Ordine Missae positis, v. gr. ad Agnus Dei, non licet substituere alios cantus.

367. In eligendis cantibus inter lectiones occurrentibus, necnon cantibus ad introitum, ad offertorium et ad Communionem, normae serventur, quae suis locis statuuntur (cf. nn. 40-41, 47-48, 61-64, 74, 87-88).


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski