STRONA GŁÓWNA / Wprowadzenia teologiczno-pastoralne / Mszał i Lekcjonarz / Ogólne wprowadzenie do Mszału Rzymskiego 2002 - Institutio generalis Missalis Romani 2002 / Caput IV
 
 
 
 

 

OGÓLNE WPROWADZENIE DO MSZAŁU RZYMSKIEGO 2002 - INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI 2002

 

CAPUT IV
DE DIVERSIS FORMIS MISSAM CELEBRANDI

------------------
- I. DE MISSA CUM POPULO -
- II. DE MISSA CONCELEBRATA -
- III. DE MISSA, CUI UNUS TANTUM MINISTER ASSISTIT -
- IV. QUAEDAM NORMAE GENERALIORES PRO OMNIBUS FORMIS MISSAE -
--------------------

 


112. In Ecclesia locali primus sane locus tribuatur, propter eius significationem, Missae cui praeest Episcopus a suo presbyterio, diaconis et ministris laicis circumdatus 90 91 et in qua plebs sancta Dei plene et actuose participat, ibi enim habetur praecipua manifestatio Ecclesiae.

In Missa quam Episcopus celebrat, vel cui ipse praeest quin Eucharistiam celebret, serventur normae quae in Caeremoniali Episcoporum inveniuntur.91 92

113. Magni etiam habeatur Missa quae cum aliqua communitate, praesertim vero paroeciali, celebra-tur, utpote quae Ecclesiam universalem repraesentet tempore et loco statutis, praecipue vero in communi celebratione dominicali.92 93

114. Inter Missas autem ab aliquibus communitatibus celebratas peculiarem locum obtinet Missa conventualis, quae pars est Officii cotidiani, aut Missa, quae "communitatis", dicitur. Et quamvis hae Missae nullam specialem formam celebrationis prae se ferant, maxime tamen decet eas cum cantu fieri, praecipue cum plena participatione omnium sodalium communitatis sive religiosorum sive can-onicorum. In iis proinde munus suum exerceant singuli iuxta Ordinem vel ministerium receptum. Expedit ideo ut omnes sacerdotes qui pro utilitate pastorali fidelium singulariter celebrare non tenentur, in iis, quantum fieri potest, concelebrent. Omnes insuper ad eam communitatem pertinentes sacerdotes qui officio in bonum pastorale fidelium singulariter celebrandi tenentur, Missam quoque conventualem aut "communitatis" eadem die concelebrare possunt.93 94 Praestat enim presbyteros, qui celebrationi eucharisticae intersunt, nisi iusta causa excusentur, munus proprii ordinis de more exercere et proinde uti concelebrantes participare, sacris vestibus indutos. Secus habitum choralem proprium aut supeliceum super vestem talarem gestant.


- I. DE MISSA CUM POPULO -

115. Missa cum populo ea intellegitur quae cum fidelium participatione celebratur. Convenit autem ut, quantum fieri potest, praesertim vero diebus dominicis et festis de praecepto, cum cantu, et con-gruo numero ministrorum celebratio peragatur;94 95 attamen etiam sine cantu et cum uno ministro perfici potest.

116. In qualibet Missae celebratione si adest diaconus, hic suo munere fungatur. Expedit autem ut sacerdoti celebranti de more adsint acolythus, lector et cantor. Ritus vero qui infra describitur facul-tatem praevidet amplioris etiam numeri ministrorum.

Praeparanda

117. Altare una saltem tobalea albi coloris cooperiatur. Super ipsum vero aut iuxta ipsum duo saltem in omni celebratione, vel etiam quattuor aut sex, praesertim si agitur de Missa dominicali vel festiva de praecepto, vel, si Episcopus dioecesis celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur. Item super altare vel prope ipsum habeatur crux, cum effigie Christi crucifixi. Candelabra autem et crux effigie Christi crucifixi ornata in processione ad introitum afferri possunt. Super ipsum altare poni potest, nisi in processione ad introitum deferatur, Evangeliarium a libro aliarum lectionum distinctus distinctum.

118. Item parentur:
a) iuxta sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus cantuum;
b) in ambone: lectionarium;
c) in abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla; patena et pyxides, si neces-sariae sunt; panis pro Communione sacerdotis qui praeest, diaconi, ministrorum, et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi haec omnia a fidelibus in processione ad offertorium praesententur; vas aquae benedicendae, si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea quae necessaria sunt ad manus lavandas.
Calix laudabiliter cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris albi.

119. In secretario sacristia, pro diversis formis celebrationis, parentur sacrae vestes (cf. nn. 337-341) sacerdotis, diaconi, et aliorum ministrorum:
a) pro sacerdote: alba, stola et casula seu planeta;
b) pro diacono: alba, stola et dalmatica, quae tamen, ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis, omitti potest;
c) pro aliis ministris: albae vel aliae vestes legitime approbatae.95 96
 Omnes qui albam induunt, cingulum adhibeant et amictu utantur, nisi ob ipsius albae formam non exigantur.

Cum introitus processione perficitur, parentur etiam Evangeliarium; in diebus dominicis et festivis thuribulum et navicula cum thure, si thus adhibetur; crux in processione deferenda, candelabra cum cereis accensis.

A) DE MISSA SINE DIACONO

Ritus initiales

120. Populo congregato, sacerdos, et ministri, sacris vestibus induti, ad altare procedunt hoc ordine:
1. thuriferarius cum thuribulo fumigante, si incensum seu thus adhibetur;
2. ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius minister cum cruce;
3. acolythi et alii ministri;
4. lector, qui potest Evangeliarium, non autem Lectionarium, parum elevatum deferre;
5. sacerdos Missam celebraturus.
 Si incensum adhibetur, sacerdos antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit et signo crucis benedicit, nihil dicens.

121. Dum fit processio ad altare, cantus ad introitum peragitur (cf. nn. 47-48).

122. Cum ad altare pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam inclinationem.

Crux effigie Christi crucifixi ornata et in processione delata, iuxta altare erigi potest ut fiat crux altaris, quae una tantum esse debet, secus reponatur. Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium super altare deponitur.

123. Sacerdos ad altare accedit ipsumque veneratur osculo. Deinde, pro opportunitate, crucem et altare incensat, illud circumeundo.

124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad introitum expleto, omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo crucis. Sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Populus respondet: Amen.

Deinde, versus ad populum et manus extendens, sacerdos eum salutat, una adhibita e formulis propositis. Potest etiam, ipse sacerdos vel alius minister, brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.

125. Sequitur actus paenitentialis. Postea cantatur vel dicitur Kýrie, iuxta rubricas (cf. n. 52).

126. Quando proferendum praecipitur In celebrationibus statutis, cantatur vel dicitur Glória (cf. n. 53).

127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat, manibus iunctis, dicens: Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus silentes orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta, populus acclamat: Amen.

Liturgia verbi

128. Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos potest, brevissimis verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector vero ad ambonem pergit, et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem Verbum Dómini omnibus respondentibus Deo grátias.

Tunc breve spatium silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea quae audierunt breviter meditentur.

129. Deinde psalmista, vel ipse lector, profert versus psalmi, populo de more responsum proferente.

130. Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone proclamat, omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut dicitur supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii servari potest.

131. Deinde Postea omnes surgunt et canitur Allelúia vel alter cantus, prout tempus liturgicum postulat (cf. nn. 62-64).

132. Dum canitur Allelúia vel alter cantus, sacerdos incensum, si adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et profunde inclinatus ante altare, dicit secreto: Munda cor meum.

133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et, praecedentibus ministris laicis, qui thuribulum, et cereos deferre possunt, ad ambonem accedit, Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem se convertunt, singularem reverentiam erga Evangelium Christi manifestantes.

134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus iunctis, dicit: Dóminus vobíscum, populo respon-dente: Et cum spíritu tuo, et deinde Léctio sancti Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte, ore et pectore, quod faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória tibi, Dómine. Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn. 277-278). Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

135. Si non adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum profert, stans in ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit, et, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum.

136. Sacerdos, stans ad sedem vel in ipso ambone, vel, pro opportunitate, in alio loco idoneo, profert homiliam; qua finita, spatium silentii servari potest.

137. Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf. n. 68), omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde se inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua flectunt.

138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus iunctis, brevi monitione fideles invitat ad ora-tionem universalem. Deinde diaconus, vel cantor vel lector vel alius ex ambone aut ex alio loco convenienti, intentiones versus populum proponit, populo pro sua parte suppliciter respondente. Postremo sacerdos, manibus extensis, precationem oratione concludit.

Liturgia eucharistica

139. Oratione universali absoluta, omnes sedent et incipit cantus ad offertorium (cf. n. 74), si fit processio donorum.

Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocat.

140. Expedit ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive panis et vini ad Eucharistiae celebrationem, sive aliorum donorum, quibus necessitatibus ecclesiae et pauperum subveniatur.

Oblationes fidelium a sacerdote accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio ministro. Panis et vinum pro Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super altare deponit, alia autem dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).

141. Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum ele-vatam super altare tenet, dicens secreto: Benedíctus es, Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

142. Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, ministro urceolos porrigente. Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum tenet, dicens submissa voce: Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super corporale deponit, et palla pro opportunite cooperit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti licet, in praesenta-tione panis et vini, elata voce proferre formulas benedictionis, quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in sáecula.

143. Calice super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto: In spíritu humilitátis.

144. Deinde, si incensum adhibetur, sacerdos illud in thuribulo imponit atque oblata, crucem et altare incensat. Minister stans ad latus altaris sacerdotem incensat, deinde populum.

145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post incensationem, sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens: Lava me, Dómine, ministro aquam fundente.

146. Ad medium altaris deinde reversus, sacerdos, stans versus populum, extendens et iungens ma-nus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres, etc. Populus surgit et responsionem dat Suscípiat Dominus. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

147. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas seligit unam ex iis quae in Missali Romano inveniuntur, vel a Sancta Sede probatae sunt. Prex eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia Episcoporum probatae et a Sancta Sede recognitae.

Valde convenit ut sacerdos partes Precis eucharisticae, quae notis ditantur, cantu proferat.

148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus extendens, cantat vel dicit: Dóminus vobís-cum, populo respondente: Et cum spíritu tuo. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Popu-lus respondet: Habémus ad Dóminum. Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro, et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos prosequitur, manibus extensis, Praefationem; eaque conclusa, iunctis manibus, una cum omnibus adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n. 79, b).

149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in singulis Precibus exponun-tur.

Si sacerdos celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et fratre meo N., epíscopo húius Ecclésiae N., vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui, et fratris mei N., epíscopi húius Ecclésiae N.

Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Episcopo (vel: Vicário, Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N.

Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiusque Epíscopis adiutóribus.

In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis grammaticorum attentis.

150. Paulo ante consecrationem, minister, pro opportunitate, campanulae signo fideles monet. Item pulsat campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta cuiusque loci consuetudinem.

Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post consecrationem ostenduntur, minister ea in-censat.

151. Post consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus acclamationem profert, adhibita una ex formulis praescriptis.

In fine Precis eucharisticae, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem et utrumque elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine acclamat: Amen. Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit.

152. Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit monitionem ante orationem domini-cam, quam deinde una cum populo profert, manibus extensis.

153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis, solus dicit embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum est regnum.

154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et iungens manus, pacem annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro opportunitate, sa-cerdos subiungit: Offérte vobis pacem.

Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio tur-betur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem dare velit. Omnes vero, iuxta ea quae a Conferentia Episcoporum statuta sunt, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax datur, dici potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.

155. Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio. Interim a choro et a populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).

156. Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad Communionem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.

157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus.

158. Postea, stans ad altare conversus, sacerdos secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Corpus Christi. Deinde accipit calicem, secreto dicens: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Sanguinem Christi.

159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem (cf. n. 86).

160. Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter approprinquant.

Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit. Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant.

161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos hostiam parum elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum sit, manu, pro libitu suo. Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam ex integro consumit.

Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur ritus suo loco descriptus (cf. nn. 284-287).

162. In distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii presbyteri forte praesentes. Si isti praesto non sunt et communicantium numerus valde magnus, sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros extraordinarios, idest acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad hoc rite deputati sint. 96 97 In casu necessitatis, sacerdos potest fideles idoneos, ad actum deputare. 97 98

Hi ministri ad altare ne accedant antequam sacerdos Communionem sumpserit, semperque vas ubi continentur Ss.ae Eucharistiae species, fidelibus distribuendae, e manu sacerdotis celebrantis accipiant.

163. Distributione Communionis expleta, sacerdos vinum consecratum forte remanentem ipse ad altare statim ex integro consumit; hostias vero consecratas quae supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad locum Eucharistiae asservandae destinatum.

Sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde, stans ad latus altaris vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferun-tur ad abacum. Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

164. Postea sacerdos ad sedem redire potest. Sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud laudis canticum aut hymnus proferri potest (cf. n. 88).

165. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem recitat, cui praemitti potest breve spatium silentii, nisi iam praecesserit statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.

Ritus conclusionis

166. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendae sunt, breves annuntiationes ad popu-lum.

167. Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus denuo coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum dexteram elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis super populum faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. Omnes respondent: Amen.

Quibusdam diebus et occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur, iuxta rubricas, formula sollemnior vel oratio super populum.

Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super populum faciens. 99

168. Statim post benedictionem sacerdos, manibus iunctis subiungit: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo grátias.

169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et facta illi cum ministris laicis profunda inclina-tione, cum eis recedit.

170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus conclusionis, idest salutatio, benedictio et dimissio, omittuntur.

B) DE MISSA CUM DIACONO

171. Quando celebrationi eucharisticae interest, diaconus, sacris vestibus indutus, suo ministerio fungatur. Ipse enim:
 a) sacerdoti assistit et ad eius latus procedit;
b) ad altare, sive ad calicem sive ad librum ministrat;
c) Evangelium proclamat et potest, de mandato sacerdotis celebrantis, homiliam habere (cf. n. 66);
d) populum fidelem per opportunas monitiones dirigit et intentiones orationis universalis enuntiat;
e) sacerdotem celebrantem adiuvat in distribuenda Communione, et vasa sacra purificat et componit;
f) officia aliorum ministrorum, pro necessitate, ipse adimplet si nullus eorum adsit.

Ritus initiales

172. Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem accedentem ad altare praecedit, secus ad eius latus incedit.

173. Cum ad altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa reverentia, ad altare accedit. Deinde Evangeliario super altare deposito, simul cum sacerdote altare osculo veneratur.

Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit altari inclinationem more solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo veneratur.

Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum imponendum et ad crucem et altare thurificandum.

174. Altari incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus sacerdotis consistit eique pro necessitate ministrat.

Liturgia verbi

175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si adhibetur incensum, ad impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne, benedícere. Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium, quod laudabiliter super altare collocatum est, facta altari inclinatione, sumit et ad ambonem pergit librum parum elevatum deferens, praeceden-tibus thuriferario cum thuribulo fumigante atque ministris cum cereis accensis. Ibi populum salutat dicens, manibus iunctis, Dóminus vobiscum, dein ad verba Léctio sancti Evangélii, pollice signat li-brum et postea seipsum in fronte, ore et pectore, librum incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat: Verbum Domini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem redit.

Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum vel ipse osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario populo impertit.

Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum et dignum deferri potest.

176. Si alius quoque idoneus lector absit, diaconus etiam alias lectiones proferat.

177. Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse diaconus de more ex ambone profert.

Liturgia eucharistica

178. Oratione universali absoluta, sacerdote ad sedem remanente, diaconus altare praeparat, acolytho adiuvante; ipsius tamen est sacrorum vasorum curam gerere. Assistit etiam sacerdoti ad dona populi recipienda. Tradit deinde sacerdoti patenam cum pane consecrando; infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, et postea calicem sacerdoti praesentat. Hanc praeparationem calicis, ad abacum peragere potest. Si incensum adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et altari sacerdoti ministrat, et postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et populum incensat.

179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat prope sacerdotem, aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem vel ad missale ministret.

Inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis diaconus de more genuflexus manet. Si adsunt plures diaconi, unus ex eis ad consecrationem immittere potest incensum in thuribulum atque ad ostensionem hostiae et calicis incensare.

180. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit.

181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem et: Pax Dómini sit semper vobíscum, et populus respondet: Et cum spíritu tuo, diaconus, pro opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus iunctis et versus ad populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote recipit, aliisque ministris sibi propioribus potest offerre.

182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem sub utraque specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in Communione populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse calicem sumentibus ministrat, et distributione peracta, statim totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris.

183. Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit frag-menta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem redit. Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

Ritus conclusionis

184. Dicta oratione post Communionem, diaconus facit breves annuntiationes populo, quae forte faciendae sunt, nisi ipse sacerdos malit eas facere.

185. Si adhibetur formula benedictionis sollemnis vel oratio super populum, diaconus dicit: Inclináte vos ad benedíctionem. Data benedictione a sacerdote, diaconus populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus: Ite, missa est.

186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur, et, facta profunda inclinatione, simili modo quo processerat, recedit.

C) DE MUNERIBUS ACOLYTHI

187. Munera quae acolythus exercere potest varii sunt generis; plura autem ex iis simul occurrere possunt. Expedit proinde ut opportune inter plures distribuantur; si vero unus tantum acolythus praesens adest, ea quae potioris sunt momenti ipse exsequatur, cetera vero inter plures ministros distribuantur.

Ritus initiales

188. In accessu ad altare crucem, medius inter duos ministros cum cereis accensis, deferre potest. Cum autem ad altare pervenerit, crucem apud altare erigit, ut fiat crux altaris, secus eam in loco digno reponit. Deinde locum suum in presbyterio occupat.

189. Per totam celebrationem, acolythi est ad sacerdotem vel diaconum, quoties opus sit, accedere, ut ipsis librum praebeat et in aliis quae necessaria sunt eos adiuvet. Convenit proinde ut, quantum fieri possit, locum occupet e quo ministerium suum commode possit implere, sive ad sedem sive ad altare.

Liturgia eucharistica

190. Absente diacono, expleta oratione universali, dum sacerdos ad sedem manet, acolythus super altare ponit corporale, purificatorium, calicem et missale. Deinde, si opus est, sacerdotem adiuvat in accipiendis donis populi et, pro opportunitate, panem et vinum ad altare defert et sacerdoti tradit. Si incensum adhibetur, sacerdoti thuribulum exhibet eique assistit in thurificandis oblatis, cruce et altari. Deinde sacerdotem et populum incensat.

191. Acolythus rite institutus, qua minister extraordinarius, sacerdotem, si necesse sit, adiuvare potest in Communione populo distribuenda.98 100 Quod si Communio sub utraque specie fit, absente diacono, ipse calicem sumentibus ministrat, vel calicem sustinet si Communio per intinctionem praebetur.

192. Itemque acolythus rite institutus, distributione Communionis expleta, sacerdotem vel diaconum in vasis sacris purificandis et componendis adiuvat. Absente vero diacono, acolythus vasa sacra ad abacum defert ibique more solito ea purificat, abstergit et componit.

193. Celebratione Missae expleta, acolythus aliique ministri, una cum diacono et sacerdote ad sacristiam revertuntur processionaliter eodem modo et ordine quo venerunt.

D) DE MUNERIBUS LECTORIS

Ritus initiales

194. In accessu ad altare, absente diacono, lector, veste probata indutus, Evangeliarium parum eleva-tum deferre potest: tunc ante sacerdotem incedit; secus cum aliis ministris.

195. Cum ad altare pervenerit, cum aliis facit profundam inclinationem. Si Evangeliarium defert, ad altare accedit et Evangeliarium supra illud deponit. Deinde in presbyterio una cum aliis ministris locum occupat.

Liturgia verbi

196. Lectiones, quae Evangelium praecedunt, ex ambone legit. Deficiente vero psalmista, potest et psalmum responsorium post primam lectionem proferre.

197. Absente diacono, post introductionem a sacerdote dictam, lector intentiones orationis universalis ex ambone proferre potest.

198. Si ad introitum vel ad Communionem non habetur cantus, et antiphonae in Missali propositae a fidelibus non recitantur, tempore conveniente eas proferre potest (cf. nn. 48, 87).


- II. DE MISSA CONCELEBRATA -

199. Concelebratio qua unitas sacerdotii et sacrificii necnon totius populi Dei opportune manifestatur ipso ritu praecipitur: in ordinatione Episcopi et presbyterorum, in benedictione abbatis et in Missa chrismatis.

Commendatur autem, nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat:
 ad Missam ve_&spertinam feriae V in Cena Domini;ad Missam in Conciliis, Conventibus Episco-porum et Synodis;ad Missam conventualem et ad Missam principalem in ecclesiis et oratoriis;ad Missas in conventibus cuiusvis generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.99 101 Singulo tamen sacerdoti liceat Eucharistiam individuali modo celebrare, non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio concelebratio habetur. Attamen feria quinta in Cena Domini et in Missa Vigiliae paschalis modo individuali sacrum litare non permittitur.

200. Presbyteri peregrini libenter ad concelebrationem eucharisticam accipiantur, dummodo eorum condicio sacerdotalis cognoscatur.

201. Ubi magnus habetur numerus sacerdotum, concelebratio pluries etiam in eodem die fieri potest, ubi necessitas vel pastoralis utilitas id suadeat; fieri tamen debet temporibus subsequentibus vel in locis sacris diversis.100 102

202. Episcopi est, ad normam iuris, concelebrationis disciplinam in omnibus ecclesiis et oratoriis suae dioecesi moderari.

203. In singulari honore illa concelebratio habenda est, qua presbyteri alicuius dioecesis cum proprio Episcopo concelebrant, in Missa stationali praesertim in maioribus sollemitatibus anni liturgici, in Missa ordinationis novi Episcopi dioecesis aut eius coadiutoris vel auxiliaris, in Missa chrismatis, in Missa vespertina in Cena Domini, in celebrationibus Sancti Fdatoris Ecclesiae localis vel Patroni dioecesis, in anniversariis Episcopi, occasione denique Synodi vel visitationis pastoralis.

Eadem ratione concelebratio commendatur quoties presbyteri cum proprio Episcopo conveniunt, sive occasione exercitiorum spiritualium, sive alicuius conventus. In his casibus illud signum unitatis sacerdotii, necnon Ecclesiae, omni concelebrationi proprium, magis perspicuo modo manifestatur.101 103

204. Ob peculiarem causam, sive significationis ritus sive festivitatis, facultas fit pluries celebrandi vel concelebrandi eodem die, sequentibus in casibus:
a) si quis, feria V Hebdomadae sanctae, Missam chrismatis celebravit aut concelebravit, etiam Missam vespertinam in Cena Domini celebrare aut concelebrare potest;
b) si quis Missam Vigiliae paschalis celebravit aut concelebravit, potest Missam in die Paschae celebrare aut concelebrare;
c) in Nativitate Domini omnes sacerdotes tres Missas celebrare vel concelebrare possunt, dummodo hae suo tempore, celebrentur;
d) die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, dummodo celebrationes diversis tem-poribus fiant et servatis iis quae circa applicationem secundae et tertiae Missae statuta sunt.102 104
e) si quis in Synodo et in visitatione pastorali cum Episcopo vel eius delegato aut occasione cuiusdam conventus sacerdotum concelebrat, Missam ad utilitatem fidelium iterum celebrare potest. Idem valet, servatis servandis, pro coetibus religiosorum.

205. Missa concelebrata ordinatur, pro qualibet forma, iuxta normas communiter servandas (cf. nn. 112-198), iis tamen servatis aut mutatis quae infra exponentur.

206. Nemo umquam ad concelebrandum accedat neque admittatur incepta iam Missa.

207. In presbyterio parentur:
a) sedes et libelli pro sacerdotibus concelebrantibus;
b) in abaco: calix sufficientis magnitudinis, aut plures calices.

208. Si in Missa concelebrata diaconus non adsit, munera ipsi propria ab aliquibus concelebrantibus perficiuntur.

Si neque alii ministri adsint, partes ipsis propriae aliis fidelibus idoneis committi possunt; secus ab aliquibus concelebrantibus absolvuntur.

209. Concelebrantes in secretario, vel alio loco apto, sacras vestes induunt, quas sumere solent cum Missam singuli celebrant. Accedente tamen iusta causa, v. gr. frequentiore concelebrantium numero et deficientia paramentorum, concelebrantes, excepto semper celebrante principali, omittere possunt casulam seu planetam, adhibita stola super albam.

Ritus initiales

210. Omnibus rite dispositis, fit de more processio per ecclesiam ad altare. Sacerdotes concele-brantes incedunt ante celebrantem principalem.

211. Cum ad altare pervenerint, concelebrantes et celebrans principalis, facta profunda inclinatione, altare osculo venerantur, deinde sedem sibi assignatam petunt. Celebrans vero principalis crucem et altare, pro opportunitate, incensat, ac deinde sedem petit.

Liturgia verbi

212. Durante liturgia verbi concelebrantes locum suum occupant et sedent et surgunt eadem ratione ac celebrans principalis.

Quando praeest Episcopus, presbyter, qui, absente diacono, Evangelium proclamat ab eo petit et accipit benedictionem. Quod tamen non fit in concelebratione cui presbyter praeest.

Incepto Allelúia, omnes surgunt, excepto Episcopo, qui imponit incensum nihil dicens et benedicit diaconum vel, eo absente, concelebrantem qui Evangelium est proclamaturus. In concelebratione tamen cui presbyter praeest, concelebrans qui, absente diacono, Evangelium proclamat, benedictionem celebrantis principalis nec petit nec accipit.

213. Homiliam habet de more celebrans principalis, vel unus e concelebrantibus.

Liturgia eucharistica

214. Praeparatio donorum (cf. nn. 139-145) perficitur a celebrante principali, aliis concelebrantibus suis locis manentibus.

215. Post dictam a celebrante principali orationem super oblata, concelebrantes ad altare accedunt et circa illud consistunt, ita tamen ut impedimento non sint in ritibus peragendis, et actio sacra a fideli-bus bene conspiciatur, neque impedimento sint diacono quando ad altare, ratione sui ministerii, accedere debet.

Si adsunt sacerdotes concelebrantes, diaconus eodem suo ministerio prope altare fungatur, quando opus est calici et Missali ministrando. Attamen, quantum fieri potest stat aliquantulum retro, post eos.

Diaconus suo ministerio prope altare fungatur, quando opus est calici et missali ministrando. Attamen, quantum fieri potest stat aliquantulum retro, post sacerdotes concelebrantes, qui circa celebrantem principalem consistunt.

De modo proferendi Precem eucharisticam

216. Praefatio cantatur vel dicitur a solo sacerdote celebrante principali; Sanctus vero ab omnibus concelebrantibus una cum populo et schola cantatur vel recitatur.

217. Sanctus expleto, sacerdotes concelebrantes Precem eucharisticam modo infra descripto prosequuntur. Solus celebrans principalis gestus facit, nisi aliter notetur.

218. Partes quae ab omnibus concelebrantibus simul proferuntur, et praesertim consecrationis verba, quae exprimere omnes tenentur, in recitatione ita dicendae sunt, ut eas concelebrantes submissa voce proferant et vox celebrantis principalis clare audiatur. Hac ratione textus a populo facilius percipitur.

Partes ab omnibus concelebrantibus simul dicendae, quae notis in Missali ornantur, laudabiliter cantu proferuntur.

Prex eucharistica I, seu Canon Romanus

219. In Prece eucharistica I, seu Canone Romano Te ígitur a solo celebrante principali, extensis manibus, dicitur.

220. Meménto vivorum et Communicántes uni alterive e sacerdotibus concelebrantibus committi convenit, qui solus has preces, manibus extensis, et elata voce profert.

221. Hanc ígitur a solo celebrante principali iterum dicitur, manibus extensis.

222. A Quam oblatiónem usque ad Súpplices, celebrans principalis gestus facit, omnes vero concele-brantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Quam oblatiónem, manibus ad oblata extensis;
b) Qui prídie, Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Unde et mémores et Supra quae, manibus extensis;
e) Súpplices, inclinati et manibus iunctis usque ad verba ex hac altáris participatióne, ac deinde erecti et se signantes ad verba omni benedictióne caelésti et grátia repleámur.

223. Meménto defunctorum et Nobis quoque peccatóribus uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus ea, manibus extensis, et elata voce profert.

224. Ad verba Nobis quoque peccatóribus omnes concelebrantes pectus sibi percutiunt.

225. Per quem haec ómnia a solo celebrante principali dicitur.

Prex eucharistica II

226. In Prece eucharistica II Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

227. Ab Haec ergo dona usque ad Et súpplices omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Haec ergo dona, manibus ad oblata extensis;
b) Qui cum passióni et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Mémores ígitur atque Et súpplices, manibus extensis.

228. Intercessiones pro vivis: Recordáre, Dómine, et pro defunctis: Meménto étiam fratrum nostrórum, uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, pro-fert.

Prex eucharistica III

229. In Prece eucharistica III Vere Sanctus a solo celebrante principali, extensis manibus, profertur.

230. A Súpplices ergo te, Dómine, usque ad Réspice, quáesumus, omnes concelebrantes omnia simul proferunt hoc modo:
a) Súpplices ergo te, Dómine, manibus ad oblata extensis;
b) Ipse enim in qua nocte tradebátur et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Mémores ígitur et Réspice, quáesumus, manibus extensis.

231. Intercessiones: Ipse nos et Haec hostia nostrae reconciliatiónis uni alterive e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, profert.

Prex eucharistica IV

232. In Prece eucharistica IV verba Confitémur tibi, Pater sancte, usque ad omnem sanctificatiónem compléret, a solo celebrante principali, extensis manibus, proferuntur.

233. A Quáesumus ígitur, Dómine, usque ad Réspice, Dómine, omnes concelebrantes omnia simul proferunt, hoc modo:
a) Quáesumus ígitur, Dómine, manibus ad oblata extensis;
b) Ipse enim, cum hora venísset et Símili modo, manibus iunctis;
c) verba Domini, manu dextera, si opportunum videtur, ad panem et ad calicem extensa; ad ostensionem autem hostiam et calicem aspicientes ac postea profunde se inclinantes;
d) Unde et nos et Réspice, Dómine, manibus extensis.

234. Intercessiones: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, uni e concelebrantibus committi convenit, qui solus eas, manibus extensis, profert.

235. Quoad alias Preces eucharisticas a Sancta Sede approbatas, serventur normae pro singulis statutae.

236. Doxologia finalis Precis eucharisticae solummodo a sacerdote celebrante principali una cum aliis concelebrantibus profertur, non autem a fidelibus.

Ritus Communionis

237. Deinde celebrans principalis, iunctis manibus, dicit monitionem ante orationem dominicam ac deinde, manibus extensis, una cum ceteris concelebrantibus, qui et manus extendunt, et cum populo ipsam oOrationem dominicam.

238. Líbera nos dicitur a solo celebrante principali, manibus extensis. Omnes concelebrantes, una cum populo, acclamationem finalem proferunt: Quia tuum est regnum.

239. Post monitionem diaconi vel, eo absente, unius e concelebrantibus: Offérte vobis pacem, omnes sibi invicem pacem tradunt. Qui propiores sunt celebranti principali pacem ab ipso recipiunt ante diaconum.

240. Dum Agnus Dei profertur, diaconi vel aliqui e concelebrantibus celebrantem principalem adiuvare possunt ad hostias frangendas, sive pro concelebrantium sive pro populi Communione.

241. Immixtione peracta, solus celebrans principalis dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Corporis et Sanguinis.

242. Oratione ante Communionem expleta, celebrans principalis genuflectit et paulum recedit. Concelebrantes vero unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpus Christi reverenter ex altari accipiunt, atque manu dextera illud tenentes, eique manum sinistram supponentes, ad loca sua recedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis remanere et Corpus Christi e patena sumere, quam celebrans principalis aut unus vel plures e concelebrantibus tenent, ante ipsos transeundo, vel etiam, tradendo patenam sequenti et ita usque ad ultimum.

243. Deinde celebrans principalis accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum dicit: Ecce Agnus Dei, et prosequitur cum concelebrantibus et populo, dicens: Dómine, non sum dignus.

244. Deinde celebrans principalis, ad altare versus, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et Corpus Christi reverenter sumit. Similiter faciunt concelebrantes seipsos communicantes. Post eos diaconus a celebrante principali Corpus Domini accipit.

245. Sanguis Domini sumi potest vel ex ipso calice directe bibendo, vel per intinctionem, vel cum calamo, vel cum cochleari.

246. Si Communio fit bibendo directe ex calice, unus ex his modis potest adhiberi:
a) Celebrans principalis accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et paulum Sanguinis sumit et calicem diacono vel concelebranti tradit. Communionem fidelibus deinde distribuit (cf. nn. 160-162).
Concelebrantes unus post alium, vel bini si duo calices adhibentur, ad altare accedunt, genuflec-tunt, Sanguinem sumunt, labrum calicis abstergunt et ad suam sedem redeunt.
b) Celebrans principalis Sanguinem Domini sumit de more stans in medio altaris.

Concelebrantes vero Sanguinem Domini sumere possunt locis suis manendo et ex calice ipsis a diacono, vel ab uno concelebrante oblato, bibendo; aut etiam, tradendo sibi deinceps calicem. Calix semper abstergitur vel ab eo qui bibit vel ab illo qui calicem praesentat. Singuli, cum communicaverint, ad suam sedem redeunt.

247. Diaconus totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, dein calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus rite institutus more solito eum purificat, abstergit et componit (cf. n. 183).

248. Communio concelebrantium ita etiam potest ordinari, ut singuli super altare Corpori et, statim postea, Sanguini Domini communicent.

Hoc in casu, celebrans principalis sub utraque specie Communionem more solito sumit (cf. n. 158), servato tamen ritu pro Communione calicis singulis in casibus electo, quem ceteri concelebrantes sequantur.

Communione autem celebrantis principalis peracta, calix ad latus altaris super aliud corporale depo-nitur. Concelebrantes unus post alium ad medium altaris accedunt, genuflectunt et Corpori Domini communicant; transeunt deinde ad latus altaris, et Sanguinem Domini sumunt, iuxta ritum pro Communione calicis electum, ut supra dictum est.

Eodem modo ac supra fiunt et Communio diaconi et purificatio calicis.

249. Si Communio concelebrantium fit per intinctionem, celebrans principalis more solito Corpus et Sanguinem Domini sumit, attendens tamen ut in calice satis Sanguinis remaneat ad Communionem concelebrantium. Diaconus deinde, vel unus e concelebrantibus, calicem aut in medio altaris, aut ad latus eius super aliud corporale, una cum patena continente particulas hostiae, opportune disponit.

Concelebrantes, unus post alium, ad altare accedunt, genuflectunt, particulam accipiunt, eam partim in calicem intingunt et, patenam ori submittentes, intinctam particulam sumunt, ac deinde ad loca sua recedunt ut initio Missae.

Per intinctionem Communionem accipit etiam diaconus, qui Amen respondet concelebranti sibi dicenti: Corpus et Sanguis Christi. Diaconus autem ad altare totum Sanguinem qui remansit sumit, adiuvantibus, si casus fert, aliquibus concelebrantibus, calicem ad abacum transfert, ibique ipse vel acolythus institutus more solito eum purificat, abstergit et componit.

Ritus conclusionis

250. Cetera usque ad finem Missae fiunt de more (cf. nn. 166-169) a celebrante principali, concelebrantibus suis sedibus remanentibus.

251. Concelebrantes antequam ab altari discedant, altari profundam inclinationem faciunt. Celebrans vero principalis altare de more osculo veneratur.


  - III. DE MISSA, CUI UNUS TANTUM MINISTER ASSISTIT -

252. In Missa quae celebratur a sacerdote cui unus tantum minister assistit et respondet, servatur ritus Missae cum populo (cf. nn. 120-169), ministro, pro opportunitate, partes populi proferente.

253. Si tamen minister est diaconus, ipse munera sibi propria peragit (cf. nn. 171-186), necnon alias partes populi adimplet.

254. Celebratio sine ministro vel aliquo saltem fideli non fiat nisi iusta et rationabili de causa. Hoc in casu salutationes, monitiones et benedictio in fine Missae omittuntur.

255. Ante Missam calix paratur sive super abacum iuxta altare, sive super altare ad latus dexterum., missale vero ad latus sinistrum opportune collocari potest.

Ritus initiales

256. Sacerdos, facta altari profunda inclinatione, stans ante altare, signat se signo crucis, dicens: In nómine Patris; conversus ad ministrum, eum salutat, unam e formulis propositis eligendo; et peragit actum paenitentialem.
Sacerdos ad altare accedit et, facta cum ministro profunda inclinatione, osculo veneratur altare et sedem petit. Si libet, sacerdos potest ad altare manere; hoc in casu, ibi etiam missale paratur. Tunc minister vel sacerdos dicit antiphonam ad introitum.

257. Deinde accedit ad altare idque osculo veneratur; vertit se deinde ad missale in latere sinistro altaris, ubi remanet usque ad expletam orationem universalem.
Deinde sacerdos cum ministro, stans, signat se signo crucis et dicit: ln nómine Patris; conversus ad ministrum eum salutat, unam e formulis propositis eligendo.

258. Tunc legit antiphonam ad introitum; et dicit Kýrie et Glória, iuxta rubricas.
Deinde peragitur actus paenitentialis, et, iuxta rubricas, dicitur Kyrie et Glória.

259. Deinde, manibus iunctis, dicit Orémus et, interposita mora convenienti, manibus extensis, profert collectam. In fine minister acclamat: Amen.
Deinde, manibus iunctis, dicit Oremus et, interposita mora convenienti, manibus extensis, profert collectam. In fine minister acclamat: Amen.

Liturgia verbi

260. Lectiones, quantum fieri potest, ex ambone vel ex pluteo proferuntur.

261. Dicta collecta, minister legit primam lectionem et psalmum, et, quando dicenda est, secundam lectionem atque versum ad Allelúia vel alterum cantum.

262. Deinde sacerdos, inclinatus, dicit: Munda cor meum, et legit Evangelium. In fine dicit: Verbum Dómini, cui minister respondet: Laus tibi, Christe. Sacerdos deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

263. Sacerdos postea symbolum, iuxta rubricas, una cum ministro recitat.

264. Sequitur oratio universalis, quae etiam in hac Missa dici potest., sacerdote intentiones proferente, ministro respondente. Sacerdos introducit et concludit orationem, minister vero intentiones profert.

Liturgia eucharistica

265. In liturgia eucharistica omnia fiunt sicut in Missa cum populo, praeter ea quae sequuntur.

266. Expleta acclamatione in fine embolismi qui sequitur Orationem dominicam, sacerdos dicit ora-tionem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; ac deinde subiungit: Pax Dómini sit semper vobíscum, cui minister respondet: Et cum spíritu tuo. Pro opportunitate sacerdos dat pacem ministro.

267. Deinde, dum dicit Agnus Dei cum ministro, sacerdos frangit hostiam super patenam. Expleto Agnus Dei, facit immixtionem, dicens secreto: Haec commíxtio.

268. Post immixtionem, sacerdos dicit secreto orationem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio; deinde genuflectit, hostiam accipit et, si minister Communionem recipit, versus ad eum et hostiam aliquantulum elevatam super calicem tenens, dicit: Ecce Agnus Dei et cum ipso semel sub-dit: Dómine, non sum dignus. Deinde, ad altare conversus, Corpus Christi sumit. Si vero minister Communionem non recipit, facta genuflexione, sacerdos hostiam accipit et, ad altare conversus, se-mel dicit secreto: Dómine, non sum dignus, et Corpus Christi custódiat ac dein Christi Corpus sumit. Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam et Sanguinem sumit.

269. Antequam Communionem det ministro, sacerdos dicit antiphonam ad Communionem.

270. Sacerdos calicem purificat ad latus altaris aut ad abacum. Si calix ad altare purificatur, potest ad abacum a ministro deferri, aut super altare ad latus reponi.

271. Purificatione calicis expleta, oportet ut sacerdos aliquam pausam silentii servet; postea vero dicit orationem post Communionem.

Ritus conclusionis

272. Ritus conclusionis perficiuntur sicut in Missa cum populo, Ite, missa est omisso. Sacerdos altare de more osculo veneratur et, facta profunda inclinatione cum ministro, recedit.

- IV. QUAEDAM NORMAE GENERALIORES PRO OMNIBUS FORMIS MISSAE -

De veneratione altaris et Evangeliarii

273. Iuxta morem traditum, veneratio altaris et Evangeliarii osculo perficitur. Attamen, ubi huiusmo-di signum non congruit cum traditionibus aut ingenio alicuius regionis, ibi est Conferentiae Episcopo-rum aliud signum statuere in vicem illius adhibendum, consentiente Sede Apostolica.

De genuflexione et inclinatione

274. Genuflexio, quae fit dextero genu flectendo usque ad terram, adorationem significat; ideoque reservatur Ss.mo Sacramento, et sanctae Cruci inde a sollemni adoratione in Actione liturgica feriae VI in Passione Domini, usque ad initium Vigiliae paschalis.

In Missa tres genuflexiones fiunt a sacerdote celebrante, hoc est: post ostensionem hostiae, post os-tensionem calicis et ante Communionem. Peculiaritates in Missa concelebrata servandae suis locis notantur (cf. nn. 210-251).

Si vero tabernaculum cum SS.mo Sacramento sit in presbyterio, sacerdos, diaconus et alii ministri genuflectunt, cum ad altare perveniunt, vel ab eo recedunt, non autem durante ipsa Missae celebra-tione.

Secus genuflectunt omnes qui ante Ss.mum Sacramentum transeunt, nisi processionaliter incedant.

Ministri qui crucem processionalem vel cereos deferunt, loco genuflexionis inclinationem capitis faciunt.

275. Inclinatione significatur reverentia et honor quae personis ipsis vel eorum signis tribuitur. Duae species inclinationum habentur, scilicet capitis et corporis:

a) Inclinatio capitis fit cum tres Divinae Personae simul nominantur, et ad nomen Iesu, beatae Mariae Virginis et Sancti in cuius honorem celebratur Missa.

b) Inclinatio corporis: seu inclinatio profunda, fit: ad altare; ad orationes Munda cor meum et In spíritu humilitátis; in symbolo ad verba Et incarnátus est; in Canone Romano ad verba Súpplices te rogamus. Eadem inclinatio fit a diacono, cum petit benedictionem ante proclamationem Evangelii. Sacerdos insuper parum se inclinat cum, in consecratione, verba Domini profert.

De incensatione

276. Thurificatio seu incensatio reverentiam exprimit et orationem, ut in Sacra Scriptura significatur (cf. Ps. 140, 2; Apoc. 8, 3).

Incensum ad libitum adhiberi potest in qualibet forma Missae:
a) durante processione ingressus;
b) initio Missae, ad crucem et altare thurificandum;
c) ad processionem et ad proclamationem Evangelii;
d) pane et calice super altare depositis, ad thurificanda oblata, crucem et altare, necnon sacerdotem et populum;
e) ad ostensionem hostiae et calicis post consecrationem.

277. Sacerdos, cum incensum ponit in thuribulum, illud benedicit signo crucis, nihil dicens.

Ante et post thurificationem fit profunda inclinatio personae vel rei quae incensatur, altari et oblatis pro Missae sacrificio exceptis.

Tribus ductibus thuribuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia sanctae Crucis et imagines Domini publicae venerationi expositae, oblata pro Missae sacrificio, crux altaris, Evangeliarium, cereus paschalis, sacerdos et populus.

Duobus ductibus incensantur reliquiae et imagines Sanctorum publicae venerationi expositae, et quidem initio tantum celebrationis, cum incensatur altare.

Altare incensatur singulis ictibus hoc modo:
a) si altare est a pariete seiunctum, sacerdos illud circumeundo incensat;
b) si vero altare non est a pariete seiunctum, sacerdos transeundo incensat primo partem dexteram, deinde partem sinistram.
Crux, si est super altare vel apud ipsum, thurificatur ante altaris incensationem, secus cum sacerdos transit ante ipsam.

Oblata incensat sacerdos tribus ductibus thuribuli, ante incensationem crucis et altaris, vel signum crucis super oblata thuribulo producens.

De purificatione

278. Quoties aliquod fragmentum hostiae digitis adhaeserit, praecipue post fractionem vel fidelium Communionem, sacerdos digitos super patenam abstergat vel pro necessitate abluat. Similiter frag-menta, si quae extra patenam sint, colligat.

279. Vasa sacra purificantur a sacerdote vel a diacono vel ab acolytho instituto post Communionem vel post Missam, quantum fieri potest ad abacum. Purificatio calicis fit cum aqua vel cum aqua et vino, quae ab ipso qui purificat, sumitur. Patena de more purificatorio detergeatur.

Attendendum est ut quod de Sanguine Christi post Communionis distributionem forte remanet statim ex integro sumatur ad altare.

280. Si hostia vel aliqua particula dilabatur, reverenter accipiatur; si quid vero Sanguinis fundatur, locus ubi ceciderit aqua lavetur, et haec aqua postea in sacrarium in sacristiam collocatum mittatur.

De Communione sub utraque specie

281. Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet, et clarius exprimitur voluntas qua novum et aeternum testamentum in Sanguine Domini ratum habetur, necnon ratio inter convivium eucharisti-cum et convivium eschatologicum in regno Patris.103 105

282. Curent sacri pastores fidelibus, qui ritum participant, vel ei intersunt, aptiore quo fieri potest modo doctrinam catholicam de forma sacrae Communionis in mentem revocare iuxta Concilium Tri-dentinum. In primis christifideles moneant fidem catholicam docere etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque Sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari qui unam speciem solam recipiant.104 106

Doceant insuper Ecclesiam potestatem habere in Sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, statuendi vel mutandi quae ipsorum venerationi vel suscipientium utilitati pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaverit.105 107 Simul tamen fideles moneantur ut sacrum ritum, quo signum eucharistici convivii plenius elucet, impensius participare velint.

283. Communio sub utraque specie permittitur, praeter casus in libris ritualibus expositos:
a) sacerdotibus qui sacrum celebrare vel concelebrare non possunt;
b) diacono et ceteris qui aliquod officium in Missa implent;
c) sodalibus communitatum in Missa conventuali vel in illa quae "communitatis" dicitur, alumnis seminariorum, omnibus qui exercitiis spiritualibus vacant vel conventum spiritualem aut pas-toralem participant.
Episcopus dioecesanus normas circa Communionem sub utraque specie pro sua dioecesi definire potest, etiam in ecclesiis religiosorum et in parvis coetibus servandas. Eidem Episcopo facultas datur Communionem sub utraque specie permittendi, quoties id sacerdoti celebranti opportunum videatur, dummodo fideles bene instructi sint et absit omne periculum profanationis Sacramenti vel ritus difficilior evadat, ob multitudinem participantium aliamve causam.

Quod autem ad modum distribuendi fidelibus sacram Communionem sub utraque specie, et ad facultatis extensionem Conferentiae Episcoporum normas edere possunt, actis a Sede Apostolica recognitis.

284. Cum Communio sub utraque specie distribuitur:
d) ad calicem de more ministrat diaconus, vel, eo absente, presbyter; vel etiam acolythus rite institutus aut alius minister extraordinarius sacrae Communionis; aut fidelis, cui, in casu necessitatis, hoc officium ad actum concreditur;
e) quod de Sanguine forte remanet sumitur ad altare a sacerdote, vel diacono, vel ab acolytho rite instituto, qui calici ministravit et vasa sacra more solito purificat, abstergit et componit.
 Fidelibus, qui forte sub specie tantum panis communicare volunt, sacra Communio hac forma praebeatur.

285. Ad Communionem sub utraque specie distribuendam, parentur:
a) si Communio calicis fit bibendo directe ex calice, vel calix sufficientis magnitudinis, vel plures calices, cauto semper tamen ut praevideatur ne copia Sanguinis Christi plus aequo remaneat in fine celebrationis sumenda;
b) si per intinctionem fit, hostiae ne sint nimis tenues neque nimis parvae, sed paulum spissiores solito, ut, Sanguine partim intinctae, possint commode distribui.

286. Si Communio Sanguinis fit bibendo e calice, communicandus postquam Corpus Christi accepit, transit ad calicis ministrum et stat coram eo. Minister dicit: Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, et minister porrigit ei calicem, quem communicandus ipse manibus suis ori admovet. Communicandus paulum e calice bibit, eum ministro restituit et recedit; minister autem labrum calicis purificatorio abstergit.

287. Si Communio calicis fit per intinctionem, communicandus, patinam sub ore tenens, accedit ad sacerdotem, qui calicem tenet et ad cuius latus sistit minister qui vas cum sacris particulis sustinet. Sacerdos hostiam accipit, partem eius in calicem intingit et eam ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, a sacerdote Sacramentum ore recipit, ac postea recedit.


Zmiana wielkości czcionki: A A A

  kkbids@episkopat.pl
Jesteś naszym 1 gościem
     
 
 
 
   
Konferencja Episkopatu Polski